Proverbs 24:1 Cross References - Vulgate

1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis

Genesis 13:10-13

10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor 11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo 12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis 13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis

Genesis 19:1-11

1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra 2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus 3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt 4 prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul 5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos 6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait 7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere 8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei 9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores 10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium 11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent

Psalms 26:9

9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam

Psalms 37:1

1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem

Psalms 37:7

7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat

Psalms 73:3

3 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

Proverbs 1:11-15

11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum

Proverbs 3:31

31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius

Proverbs 13:20

20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

Proverbs 23:17

17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die

Proverbs 24:19

19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios

Galatians 5:19-21

19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

James 4:5-6

5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis 6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.