Proverbs 9:2 Cross References - Vulgate

2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam

Genesis 43:16

16 quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie

Proverbs 9:5

5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis

Proverbs 23:30

30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis

Song of Songs 8:2

2 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum

Isaiah 25:6

6 et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae

Matthew 22:3-14

3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire 4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias 5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam 6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt 7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit 8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni 9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias 10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium 11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit 13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 14 multi autem sunt vocati pauci vero electi

Luke 14:16-17

16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos 17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia

1 Corinthians 5:7-8

7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.