Proverbs 9:3 Cross References - Vulgate

3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis

Psalms 68:11

11 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia

Proverbs 1:20-23

20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea

Proverbs 8:1-3

1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam 2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans 3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens

Proverbs 9:14

14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco

Matthew 22:3-4

3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire 4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias

Matthew 22:9

9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias

Luke 11:49

49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur

Luke 14:17

17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia

Luke 14:21-23

21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc 22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est 23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea

John 7:37

37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat

John 18:20

20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil

Romans 10:15

15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

2 Corinthians 5:20-21

20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo 21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.