Psalms 25:18 Cross References - Vulgate

18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea

1 Samuel 1:11

11 et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius

2 Samuel 16:12

12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna

Psalms 32:1-5

1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum 2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus 3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die 4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter 5 peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

Psalms 51:8-9

8 auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti 9 absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

Psalms 119:132

132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum

Psalms 119:153

153 res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus

Lamentations 5:1

1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum

Matthew 9:2

2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua

Luke 1:25

25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.