Psalms 26 Cross References - Vulgate

1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam 2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua 4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar 5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo 6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine 7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua 8 Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae 9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam 10 in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus 11 ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei 12 pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

Exodus 23:8

8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum

Exodus 25:21-22

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi 22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

Exodus 30:19-20

19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes 20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino

Exodus 40:34-35

34 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 35 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

Deuteronomy 16:19

19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

Deuteronomy 26:2-10

2 tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius 3 accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis 4 suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui 5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis 6 adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima 7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias 8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis 9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem 10 et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo

1 Samuel 1:24

24 et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus

1 Samuel 1:27

27 pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum

1 Samuel 2:9

9 pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir

1 Samuel 8:3

3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium

1 Samuel 12:2-5

2 et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum 3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam 5 dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis

1 Samuel 22:18-19

18 et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo 19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii

1 Samuel 24:15

15 sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua

1 Samuel 25:29

29 si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae

2 Samuel 15:25

25 et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum

2 Samuel 16:7

7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial

2 Samuel 21:1

1 facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas

2 Kings 20:3

3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno

1 Chronicles 29:3

3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam

2 Chronicles 5:14-6:2

14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei

2 Chronicles 20:26-29

26 die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem 27 reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis 28 ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini 29 inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel

2 Chronicles 31:20-21

20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo 21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est

Nehemiah 5:15

15 duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

Nehemiah 13:14

14 memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius

Nehemiah 13:22

22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum

Nehemiah 13:31

31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum

Job 1:1

1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

Job 13:23

23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi

Job 31:4-6

4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat 5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus 6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam

Psalms 1:1

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

Psalms 4:5

5 sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum

Psalms 7:8

8 Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me 9 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

Psalms 9:1

1 victori pro morte filii canticum David confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

Psalms 9:14

14 qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion

Psalms 10:14

14 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor

Psalms 11:2

2 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde

Psalms 15:2

2 canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo

Psalms 17:3

3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

Psalms 21:7

7 quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur

Psalms 22:22-25

22 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 23 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum 24 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

Psalms 24:4

4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose

Psalms 25:2

2 Deus meus in te confisus sum ne confundar

Psalms 25:5

5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die

Psalms 25:21

21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te

Psalms 26:1

1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

Psalms 26:7

7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua

Psalms 26:11

11 ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei

Psalms 27:4-6

4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius 5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui 6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino

Psalms 27:11

11 ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

Psalms 28:1-3

1 David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum 2 audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum 3 ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum

Psalms 28:7

7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi

Psalms 31:6

6 odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum

Psalms 31:14

14 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

Psalms 35:24

24 iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi

Psalms 36:4

4 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

Psalms 37:31

31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius

Psalms 40:2

2 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos

Psalms 42:4

4 horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis

Psalms 43:1

1 iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me

Psalms 43:4

4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

Psalms 49:7

7 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo

Psalms 49:15

15 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper

Psalms 51:14

14 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

Psalms 52:1

1 victori ab erudito David cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die 2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

Psalms 54:1

1 victori in psalmis eruditi David quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me

Psalms 55:9-11

9 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 10 die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius 11 insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia

Psalms 55:23

23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Psalms 62:2

2 usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens

Psalms 62:6

6 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo

Psalms 63:2-3

2 melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te 3 sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

Psalms 66:10

10 introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro

Psalms 66:13-15

13 quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer 14 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper 15 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae

Psalms 69:18

18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

Psalms 71:17-19

17 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas 18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi 19 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos

Psalms 72:18

18 conpletae sunt orationes David filii Iesse

Psalms 73:13

13 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

Psalms 84:1-2

1 victori pro torculari filiorum Core canticum quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum 2 desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem

Psalms 84:10

10 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis

Psalms 85:10-13

10 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt 11 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 12 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum 13 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos

Psalms 86:11

11 doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum

Psalms 94:18

18 si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

Psalms 95:2

2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei

Psalms 100:4-5

4 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius 5 ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius

Psalms 101:2

2 David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 3 erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae 4 non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi 5 cor pravum recedet a me malum nesciam 6 loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero 7 oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi 8 non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum

Psalms 103:3-4

3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 4 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas

Psalms 103:7-8

7 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent 8 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas

Psalms 105:2

2 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius

Psalms 107:32

32 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

Psalms 111:1

1 alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione

Psalms 116:12-14

12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi 13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius

Psalms 116:18-19

18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

Psalms 118:19

19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino

Psalms 118:27

27 Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris

Psalms 119:27

27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis

Psalms 119:63

63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua

Psalms 119:115

115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei

Psalms 119:142

142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

Psalms 121:3

3 non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te

Psalms 121:7-8

7 Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam 8 Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum

Psalms 122:1-4

1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus 2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem 3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul 4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

Psalms 122:4

4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

Psalms 122:9

9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi

Psalms 134:2

2 in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino

Psalms 136:4-5

4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius 5 qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 139:19

19 si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me

Psalms 139:21-22

21 nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui 22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

Psalms 145:5

5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt

Proverbs 1:16

16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem

Proverbs 4:16

16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint

Proverbs 9:6

6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae

Proverbs 10:9

9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit

Proverbs 12:11

11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est

Proverbs 13:20

20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

Proverbs 20:7

7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet

Proverbs 29:25

25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur

Isaiah 1:16-18

16 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse 17 discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam 18 et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt

Isaiah 2:5

5 domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini

Isaiah 8:20

20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

Isaiah 33:15

15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

Isaiah 38:3

3 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno

Isaiah 38:20

20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini

Isaiah 38:22

22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

Jeremiah 15:17

17 non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me

Jeremiah 20:12

12 et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam

Ezekiel 22:12-13

12 munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus 13 ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui

Amos 5:12

12 quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes

Micah 2:1-3

1 vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum 2 et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum eius virum et hereditatem eius 3 idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est

Micah 7:3

3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam

Zechariah 13:9

9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

Malachi 2:11-13

11 transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni 12 disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituum 13 et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra

Malachi 3:18

18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Matthew 5:23-24

23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te 24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum

Matthew 5:44-48

44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos 45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt 47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt 48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

Matthew 9:11-12

11 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester 12 at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus

Matthew 24:51

51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

Matthew 25:32

32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

Matthew 25:44

44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi

Matthew 25:46

46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

Matthew 26:3-4

3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas 4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent

Luke 1:6

6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella

Luke 2:46

46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem

Luke 2:49

49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse

Luke 6:36

36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est

Luke 19:37-40

37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus 38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis 39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos 40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt

Luke 19:45-47

45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes 46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum 47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere

John 2:14-17

14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes 15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit 16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis 17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me

John 14:6

6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

Acts 23:12

12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum

1 Corinthians 4:3-6

3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico 4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est 5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo 6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio

1 Corinthians 5:9-11

9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis 10 non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse 11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere

1 Corinthians 11:28-29

28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus

1 Corinthians 15:33

33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

2 Corinthians 1:12

12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos

2 Corinthians 3:18

18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

2 Corinthians 5:14-15

14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt 15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

2 Corinthians 6:17

17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

2 Corinthians 8:9

9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis

Ephesians 4:20-25

20 vos autem non ita didicistis Christum 21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris 23 renovamini autem spiritu mentis vestrae 24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra

Ephesians 4:32-5:2

32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

Colossians 3:12-13

12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam 13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos

1 Thessalonians 2:10

10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

1 Timothy 2:8

8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione

Titus 2:14

14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Titus 3:5

5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti

Hebrews 2:12

12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

Hebrews 10:19-22

19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam 21 et sacerdotem magnum super domum Dei 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda 23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit

1 Peter 1:5

5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo

1 Peter 1:18-19

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

2 Peter 1:10

10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando

1 John 1:7

7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato

1 John 4:7-12

7 carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum 8 qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est 9 in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum 10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris 11 carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere 12 Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est

1 John 4:19-21

19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos 20 si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere 21 et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

2 John 1:4

4 gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre

3 John 1:3-4

3 gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas 4 maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes

3 John 1:11

11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

Revelation 22:14-15

14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem 15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.