Psalms 78:17 Cross References - Vulgate

17 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine

Deuteronomy 9:8

8 nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit

Deuteronomy 9:12-22

12 dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile 13 rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit 14 dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit 15 cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu 16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam vobis ostenderat 17 proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro 18 et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis 19 timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice 20 adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum 21 peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit 22 in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum

Psalms 78:32

32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum

Psalms 95:8-10

8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra 9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum 10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

Psalms 106:13-32

13 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius 14 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius 15 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine 16 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum 17 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 18 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram 19 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios 20 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile 21 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum 22 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto 23 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum 24 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret 25 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius 26 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini 27 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto 28 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris 29 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum 30 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga 31 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio 32 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum

Isaiah 63:10

10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos

Hebrews 3:16-19

16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen 17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto 18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt 19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.