Psalms 89:3 Cross References - Vulgate

3 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo

2 Samuel 3:9

9 haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo

2 Samuel 7:10-16

10 et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius 11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus 12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius 13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum 14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua 16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter

2 Samuel 23:5

5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet

1 Kings 8:16

16 a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto non elegi civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israhel

Psalms 78:70

70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit

Psalms 89:19

19 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo

Psalms 89:28

28 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit

Psalms 89:34-35

34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 35 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar

Psalms 89:39

39 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius

Psalms 132:11

11 iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

Isaiah 42:1

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

Isaiah 55:3

3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles

Jeremiah 30:9

9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis

Jeremiah 33:20-21

20 haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo 21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei

Ezekiel 34:23-24

23 et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem 24 ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum

Hosea 3:5

5 et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum

Matthew 3:17

17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

Matthew 12:18-21

18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit 19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius 20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium 21 et in nomine eius gentes sperabunt

Luke 1:32-33

32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

Acts 2:30

30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius

Hebrews 7:21

21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.