Psalms 89:41 Cross References - Vulgate

41 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis

Deuteronomy 28:37

37 et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus

Nehemiah 5:9

9 dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris

Psalms 44:10-14

10 verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris 11 vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos 12 dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos 13 vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum 14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro

Psalms 74:10

10 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

Psalms 79:4

4 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt

Psalms 80:13

13 Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc

Isaiah 10:6

6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

Jeremiah 24:9

9 et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos

Jeremiah 29:18

18 et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos

Jeremiah 42:18

18 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum

Jeremiah 44:8

8 provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra Aegypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus terrae

Jeremiah 44:12

12 et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in iusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium

Jeremiah 50:17

17 grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis

Lamentations 5:1

1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum

Ezekiel 5:14-15

14 et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in circuitu tuo sunt in conspectu omnis praetereuntis 15 et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in increpationibus irae

Daniel 9:16

16 Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua et furor tuus a civitate tua Hierusalem et monte sancto tuo propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Hierusalem et populus tuus in obprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.