2 Corinthians 3:7-11

Clementine_Vulgate(i) 7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. 11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.