Ecclesiastes 5:10-16

Clementine_Vulgate(i) 10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? 11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.] 12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. 13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit. 14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. 15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? 16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.]