Clementine_Vulgate(i)
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
7 { Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.}
8 { Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.}