Clementine_Vulgate(i)
3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
6 { Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:}
7 { semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.}
8 { Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.}