Matthew 19:3-9

Clementine_Vulgate(i) 3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? 4 { Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:} 5 { Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.} 6 { Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.} 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8 { Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.} 9 { Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.}