Matthew 24:30-36

Clementine_Vulgate(i) 30 { et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.} 31 { Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.} 32 { Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:} 33 { ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.} 34 { Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.} 35 { Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.} 36 { De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.}