Matthew 24:5-12

Clementine_Vulgate(i) 5 { multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.} 6 { Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:} 7 { consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca:} 8 { hæc autem omnia initia sunt dolorum.} 9 { Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.} 10 { Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.} 11 { Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.} 12 { Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:}