1 Chronicles 16:41-43

Vulgate(i) 41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios 43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae