1 Timothy 1:3-7

Vulgate(i) 3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium 7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant