2 Chronicles 34:3-7

Vulgate(i) 3 octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus 4 destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit 5 ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem 6 sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit 7 cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israhel reversus est Hierusalem