Colossians 3:18-4:1

Vulgate(i) 18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino 19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas 20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino 21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant 22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum 23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite 25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio 4 1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo