Exodus 21:2-6

Vulgate(i) 2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis 3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul 4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo 5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber 6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum