Genesis 35:22-26

Vulgate(i) 22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim 23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon 24 filii Rahel Ioseph et Beniamin 25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim 26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae