Genesis 46:8-15

Vulgate(i) 8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben 9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi 10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis 11 filii Levi Gerson Caath et Merari 12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul 13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron 14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel 15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres