Job 18

Vulgate(i) 1 respondens autem Baldad Suites dixit 2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur 3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis 4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo 5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius 6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur 7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum 8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat 9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis 10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam 11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius 12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius 13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors 14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus 15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur 16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius 17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis 18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum 19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius 20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror 21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum