Job 18:5-14

Vulgate(i) 5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius 6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur 7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum 8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat 9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis 10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam 11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius 12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius 13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors 14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus