John 1:25-34

Vulgate(i) 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta 26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis 27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti 28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans 29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi 30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat 31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans 32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum 33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto 34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei