Luke 19:13-26

Vulgate(i) 13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio 14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos 15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset 16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit 17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates 18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas 19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates 20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario 21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti 22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud 24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet 25 et dixerunt ei domine habet decem mnas 26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo