Luke 24:36-40

Vulgate(i) 36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere 37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre 38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra 39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere 40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes