Matthew 10:7-11

Vulgate(i) 7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum 8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date 9 nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris 10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo 11 in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis