Numbers 10:18-21

Vulgate(i) 18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur 19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel 21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum