Vulgate(i)
1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
5 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
6 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
13 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
14 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
15 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
16 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
22 contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
23 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
24 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
25 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
26 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
27 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
28 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
29 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
30 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
31 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
32 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
33 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
34 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
35 et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
36 victori David ad recordandum Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina