Psalms 78:17-42

Vulgate(i) 17 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 18 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 19 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 20 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 21 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 22 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 23 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 24 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 25 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 26 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 27 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 28 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum 29 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit 30 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter 32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 33 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 34 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 35 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 36 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens 38 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine 39 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt 40 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante 41 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 42 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent