Mark 16:16 Cross References - Vulgate

16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur

Matthew 28:19

19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

Mark 1:15

15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

Luke 8:12

12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant

John 1:12-13

12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt

John 3:5

5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei

John 3:15-16

15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam 16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

John 3:18-19

18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei 19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera

John 3:36

36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum

John 5:24

24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam

John 6:29

29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

John 6:35

35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

John 6:40

40 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die

John 7:37-38

37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat 38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae

John 8:24

24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro

John 11:25-26

25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet 26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc

John 12:46-48

46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat 47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum 48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die

John 20:31

31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius

Acts 2:38

38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

Acts 2:41

41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia

Acts 8:36-39

36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari 37 :38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum 39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens

Acts 10:43

43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum

Acts 13:39

39 in hoc omnis qui credit iustificatur

Acts 13:46

46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes

Acts 16:30-32

30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam 31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua 32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius

Acts 22:16

16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

Romans 3:6

6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum

Romans 4:24

24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

Romans 10:9-14

9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris 10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem 11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur 12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante

2 Thessalonians 1:8

8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu

2 Thessalonians 2:12

12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

Hebrews 10:38-39

38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae 39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

1 Peter 1:21

21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo

1 Peter 3:21

21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi

1 John 5:10-13

10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet 13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

Revelation 20:15

15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.