Mark 9:28 Cross References - Vulgate

28 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

Matthew 13:10

10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis

Matthew 13:36

36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri

Matthew 15:15

15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam

Matthew 17:19-20

19 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum 20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

Mark 4:10

10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas

Mark 4:34

34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia

Mark 7:17

17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.