Mark 8 Cross References - Vulgate

1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis 2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt 4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine 5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem 6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae 7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi 8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas 9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos 10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha 11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum 12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum 13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum 14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi 15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis 16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus 17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum 18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini 19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim 20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem 21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis 22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret 23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret 24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes 25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia 26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris 27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines 28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis 29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus 30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo 31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere 32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum 33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum 34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet 36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae 37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua 38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis

Genesis 3:4-6

4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini 5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum 6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit

Exodus 12:18-20

18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam 19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae 20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma

Exodus 17:2

2 qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum

Exodus 17:7

7 et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

Leviticus 2:11

11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

Leviticus 19:17

17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

Numbers 11:21-23

21 et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro 22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient 23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur

Numbers 14:24

24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam

Numbers 27:19-23

19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine 20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel 21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo 22 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi 23 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus

Deuteronomy 6:16

16 non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis

Deuteronomy 29:4

4 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem

Deuteronomy 33:2

2 et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex

Judges 8:4-6

4 cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant 5 dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian 6 responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes

Judges 9:36

36 cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis

1 Samuel 8:7

7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos

1 Samuel 9:13

13 ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum

1 Samuel 10:19

19 vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias

1 Samuel 14:28-31

28 respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus 29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto 30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim 31 percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis

1 Samuel 30:10-12

10 persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor 11 et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam 12 sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus

2 Samuel 19:22

22 et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel

1 Kings 14:8

8 et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo

1 Kings 17:14-16

14 haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae 15 quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et illa et domus eius et ex illa die 16 hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae

2 Kings 4:2-7

2 cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear 3 cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca 4 et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint tolles 5 ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat 6 cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum 7 venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo

2 Kings 4:42-44

42 vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat 43 responditque ei minister eius quantum est hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec enim dicit Dominus comedent et supererit 44 posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit iuxta verbum Domini

2 Kings 7:2

2 respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes

1 Chronicles 28:9-10

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum 10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice

1 Chronicles 28:20

20 dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini

Esther 4:11-16

11 omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum 12 quod cum audisset Mardocheus 13 rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis 14 si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris 15 rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit 16 vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo

Job 2:4

4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua

Job 2:10

10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

Job 22:2

2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae

Psalms 49:7-8

7 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo 8 neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo

Psalms 49:17

17 neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius

Psalms 69:23

23 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos

Psalms 73:18-20

18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans 20 et ego insipiens et nescius

Psalms 78:19-20

19 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 20 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius

Psalms 81:12

12 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

Psalms 94:8

8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

Psalms 103:13

13 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra

Psalms 107:8-9

8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem 9 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

Psalms 115:5-8

5 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 6 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur 7 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo 8 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

Psalms 118:22

22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli

Psalms 141:5

5 ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum

Psalms 145:8

8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt

Psalms 145:15

15 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 16 ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo

Proverbs 4:18

18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

Proverbs 9:8-9

8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te 9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere

Proverbs 19:27

27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae

Isaiah 6:9-10

9 et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere 10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

Isaiah 29:18

18 et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt

Isaiah 32:3

3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt

Isaiah 40:31

31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

Isaiah 42:18-20

18 surdi audite et caeci intuemini ad videndum 19 quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini 20 qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies

Isaiah 44:2

2 haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi

Isaiah 44:18

18 nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo

Isaiah 51:18

18 non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit

Isaiah 53:3

3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum

Isaiah 63:17

17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae

Jeremiah 5:21

21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis

Jeremiah 23:33

33 si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus

Jeremiah 26:20-24

20 fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae 21 et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum 22 et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum 23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis 24 igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum

Jeremiah 31:32

32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus

Ezekiel 12:2

2 fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est

Daniel 7:10

10 fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia adsistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt

Daniel 7:13

13 aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum

Hosea 4:17

17 particeps idolorum Ephraim dimitte eum

Hosea 6:2

2 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos

Hosea 9:12

12 quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis

Jonah 1:17

17 et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus

Micah 7:19

19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra

Zechariah 11:8-9

8 et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me 9 et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui

Zechariah 14:5

5 et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo

Malachi 3:14

14 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum 15 ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt

Malachi 4:5

5 ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

Matthew 4:2-4

2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit 3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant 4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

Matthew 4:8-10

8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me 10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

Matthew 4:10-10

10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

Matthew 5:10-12

10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum 11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me 12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos

Matthew 5:29-30

29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

Matthew 6:31-32

31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis

Matthew 6:32-32

32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Matthew 7:6

6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

Matthew 7:13-14

13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam 14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

Matthew 8:3

3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius 4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

Matthew 8:15

15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis

Matthew 8:20

20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

Matthew 9:29

29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis 30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat

Matthew 9:36

36 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem

Matthew 10:22

22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit

Matthew 10:32-33

32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis 33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis

Matthew 10:38

38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus 39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam

Matthew 11:21

21 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent

Matthew 12:16

16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent

Matthew 12:38

38 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre 39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae

Matthew 12:39

39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae 40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus

Matthew 12:40

40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus

Matthew 13:12

12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo

Matthew 13:14-15

14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis 15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos

Matthew 13:41

41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem

Matthew 14:1

1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu 2 et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo

Matthew 14:14

14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum 15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas 16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare 17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces

Matthew 14:17-21

17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces 18 qui ait eis adferte illos mihi huc

Matthew 14:18-21

18 qui ait eis adferte illos mihi huc 19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis

Matthew 14:19

19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis

Matthew 14:19-21

19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis 20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos 21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis

Matthew 15:14

14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt

Matthew 15:17

17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur

Matthew 15:23

23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos

Matthew 15:32-39

32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via 33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam

Matthew 15:33

33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam 34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos

Matthew 15:34

34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos

Matthew 15:34-38

34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos 35 et praecepit turbae ut discumberet super terram

Matthew 15:35-36

35 et praecepit turbae ut discumberet super terram

Matthew 15:35-38

35 et praecepit turbae ut discumberet super terram 36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo

Matthew 15:36-36

36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo

Matthew 15:36-38

36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo 37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas

Matthew 15:37-38

37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas 38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres

Matthew 15:38-38

38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres 39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan

Matthew 15:39

39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan

Matthew 16:1-12

1 et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis 2 at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum 3 et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum 4 faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit

Matthew 16:4

4 faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit 5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere

Matthew 16:5

5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere 6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

Matthew 16:6

6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum 7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus

Matthew 16:7-8

7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus 8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis

Matthew 16:8-8

8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis

Matthew 16:8-9

8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis 9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis

Matthew 16:9-9

9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis 10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis

Matthew 16:10-12

10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis 11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum 12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum 13 venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis 14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis

Matthew 16:14

14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis 15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis

Matthew 16:15-16

15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis 16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi

Matthew 16:16-16

16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi 17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est 18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam 19 et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis 20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus

Matthew 16:20

20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus 21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere 22 et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc

Matthew 16:22

22 et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc 23 qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum 24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

Matthew 16:24

24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam

Matthew 16:25

25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam 26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Matthew 16:26

26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

Matthew 16:27

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius 28 amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo

Matthew 17:22-23

22 conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum 23 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer

Matthew 19:3

3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa

Matthew 19:29

29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit

Matthew 20:17-19

17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis 18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte 19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget

Matthew 20:34

34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

Matthew 21:23

23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem

Matthew 21:42

42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

Matthew 22:15

15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone

Matthew 22:15-18

15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone 16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum 17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non 18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae

Matthew 22:18-18

18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae

Matthew 22:23

23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum

Matthew 22:34-35

34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum

Matthew 24:30

30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate

Matthew 25:31

31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae

Matthew 26:26

26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum

Matthew 26:64

64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli

Matthew 27:32

32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius

Mark 1:41

41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

Mark 2:3

3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur

Mark 2:8

8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris

Mark 2:16

16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester

Mark 3:5

5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi

Mark 3:34

34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei

Mark 4:11

11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt 12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata

Mark 4:38

38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus

Mark 5:19

19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui

Mark 5:23

23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat

Mark 5:27-29

27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius 28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero 29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga

Mark 5:43

43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

Mark 6:6

6 et mirabatur propter incredulitatem eorum

Mark 6:14-16

14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo 15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis 16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit

Mark 6:34-44

34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa

Mark 6:34

34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa 35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit 36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent

Mark 6:36-37

36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent 37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare

Mark 6:37-37

37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare 38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces

Mark 6:38

38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces 39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum 40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos 41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus 42 et manducaverunt omnes et saturati sunt 43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus 44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum 45 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum

Mark 6:52

52 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum

Mark 6:55-56

55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse 56 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

Mark 7:1-2

1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis 2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt

Mark 7:14

14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite

Mark 7:33

33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius 34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire

Mark 7:36

36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant

Mark 8:1-9

1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis 2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt 4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine 5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem 6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae 7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi 8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas 9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos

Mark 8:12

12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum

Mark 8:17

17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum

Mark 8:19-20

19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim 20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem

Mark 8:23

23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret

Mark 8:26

26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris

Mark 9:9

9 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit

Mark 9:11-13

11 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum 12 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur 13 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

Mark 9:19

19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

Mark 9:22

22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

Mark 9:31-32

31 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget 32 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

Mark 9:43-48

43 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem 44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 45 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis 46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 47 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 48 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

Mark 10:21

21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

Mark 10:33-34

33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

Mark 12:10

10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

Mark 12:13

13 et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo

Mark 12:15

15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam

Mark 14:62

62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli

Mark 16:14

14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant

Luke 1:53

53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

Luke 4:8

8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

Luke 6:22-23

22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis 23 gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum

Luke 6:41

41 quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras

Luke 7:13

13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

Luke 8:37

37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est

Luke 9:7-9

7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur 8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit 9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum 10 et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida

Luke 9:12-17

12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus 13 ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas

Luke 9:13-17

13 ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas 14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos

Luke 9:14-17

14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos 15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes

Luke 9:15-17

15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes 16 acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas 17 et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim 18 et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae 19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit 20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei

Luke 9:20

20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei 21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc 22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere 23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me

Luke 9:23

23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me 24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam

Luke 9:24

24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam 25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat

Luke 9:25

25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat 26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum

Luke 9:26

26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum 27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei

Luke 9:46

46 intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset

Luke 9:55

55 et conversus increpavit illos

Luke 10:13

13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent

Luke 10:25

25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo

Luke 10:40

40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet

Luke 11:16

16 et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo

Luke 11:29-30

29 turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae 30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti

Luke 11:53-54

53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis 54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum

Luke 12:1-2

1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis 2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur

Luke 12:8-9

8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei 9 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei

Luke 12:15

15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet

Luke 12:19-20

19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Luke 12:37

37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis

Luke 12:54-57

54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit 55 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit 56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis 57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est

Luke 13:24

24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt

Luke 14:26-27

26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus 27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus

Luke 14:33

33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus

Luke 15:20

20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum

Luke 16:19-23

19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide 20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus 21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius 22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno 23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius

Luke 16:29-31

29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos 30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent 31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent

Luke 17:25

25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac

Luke 17:33

33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam

Luke 18:22

22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

Luke 18:31-34

31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur 33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget 34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur

Luke 19:26

26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo

Luke 19:41

41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens

Luke 20:5

5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi

Luke 20:45

45 audiente autem omni populo dixit discipulis suis

Luke 22:61

61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

Luke 22:67-70

67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi 68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis 69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei 70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

Luke 24:6-7

6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset 7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

Luke 24:25

25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae 26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

Luke 24:30

30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

Luke 24:41-42

41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur 42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis

Luke 24:44

44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

John 1:14

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

John 1:21

21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non

John 1:41-49

41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus 42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus 43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me 44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri

John 1:44-49

44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri 45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth 46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide 47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est 48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te 49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

John 1:51

51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

John 2:5

5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite

John 2:19

19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud

John 2:24-25

24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

John 4:6-8

6 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta 7 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere 8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent

John 4:30-34

30 exierunt de civitate et veniebant ad eum 31 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca 32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis 33 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare 34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius

John 4:42

42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi

John 4:48

48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis

John 5:27

27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est

John 6:5-13

5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii 6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus 7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat

John 6:7-13

7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat 8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri

John 6:8-13

8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri 9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos

John 6:9-13

9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos 10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia

John 6:10-13

10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia 11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant

John 6:11-13

11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant 12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant 13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt

John 6:23

23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino

John 6:27

27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

John 6:30

30 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris

John 6:32-35

32 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum 33 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo 34 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc 35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

John 6:47-58

47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam ego sum panis vitae 48 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt 49 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur 50 ego sum panis vivus qui de caelo descendi 51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita 52 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum 53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis 54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die 55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

John 6:69

69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei

John 7:48

48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis

John 8:21

21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire

John 9:6-7

6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius 7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns

John 10:27

27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me

John 11:27

27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti

John 11:33-38

33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum 34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide 35 et lacrimatus est Iesus 36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum 37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur 38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei

John 12:21

21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre

John 12:25-26

25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam 26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus

John 12:34

34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis

John 12:36

36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis 37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum 38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est 39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias 40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos

John 12:40

40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos 41 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo 42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei

John 12:48

48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die

John 13:6-8

6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes 7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea 8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum

John 13:36-37

36 dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea 37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam

John 14:9

9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem

John 15:20-21

20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt 21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me

John 16:25

25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis

John 16:29

29 dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis 30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi

John 18:20

20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil

John 19:17

17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha

John 21:5

5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non

John 21:8-9

8 alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium 9 ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem

John 21:17

17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

John 21:19-20

19 hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me 20 conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te

Acts 3:13-15

13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti 14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis 15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus

Acts 5:9

9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te

Acts 5:41

41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati

Acts 7:35

35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo

Acts 7:51-52

51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos 52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis

Acts 8:36

36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari

Acts 9:8

8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum

Acts 9:16

16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati

Acts 9:20

20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei

Acts 13:45-46

45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes 46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes

Acts 14:22

22 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei

Acts 18:6

6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam

Acts 20:24

24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei

Acts 21:13

13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu

Acts 28:26-27

26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos

Romans 1:16

16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco

Romans 6:6

6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato

Romans 6:21

21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est

Romans 8:5-8

5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt 6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax 7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest 8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt

Romans 8:17

17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

Romans 11:8

8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem

Romans 14:6

6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo

Romans 15:1-3

1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere 2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem 3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

1 Corinthians 1:22-23

22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam

1 Corinthians 4:9-13

9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus 10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles 11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus 13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

1 Corinthians 5:5

5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit 7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

1 Corinthians 6:5

5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum

1 Corinthians 8:13

13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

1 Corinthians 9:19

19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

1 Corinthians 9:23

23 omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar

1 Corinthians 10:9

9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt

1 Corinthians 10:30-31

30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago 31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

1 Corinthians 13:9-12

9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli 12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

1 Corinthians 15:4

4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

1 Corinthians 15:31

31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro

1 Corinthians 15:34

34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

2 Corinthians 12:10

10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

Galatians 2:20

20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

Galatians 5:24

24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis

Galatians 6:14

14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo

Philippians 1:6

6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu

Philippians 3:7

7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta

Philippians 3:7-9

7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta 8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide 10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius

Philippians 3:19

19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt

Colossians 1:24

24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia

Colossians 3:5

5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

Colossians 3:17

17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

1 Thessalonians 1:7-8

7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia 8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui

2 Thessalonians 3:11

11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes

1 Timothy 4:3-5

3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

1 Timothy 5:20

20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant 21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando

1 Timothy 6:13

13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

2 Timothy 1:8

8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei

2 Timothy 1:12

12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

2 Timothy 1:16

16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit

2 Timothy 2:11-13

11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus 12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos 13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest 14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium

2 Timothy 4:6-8

6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat 7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi 8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius

Titus 1:13

13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide

Titus 2:12

12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

Hebrews 2:17

17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi

Hebrews 4:12-13

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis 13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

Hebrews 4:15

15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

Hebrews 5:2

2 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate

Hebrews 5:11-12

11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum 12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo

Hebrews 8:9

9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus

Hebrews 11:16

16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem

Hebrews 11:24-26

24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis 25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem 26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

Hebrews 11:26

26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

Hebrews 11:35

35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem

Hebrews 12:2-3

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit 3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes

Hebrews 13:13

13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes

James 1:9-11

9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua 10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit 11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet

James 3:15-18

15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

James 4:4

4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur

1 Peter 1:18-19

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

1 Peter 2:7

7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

1 Peter 4:1

1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis

1 Peter 4:12-16

12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat 13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes

1 Peter 4:13-16

13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes 14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit 15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor 16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine

2 Peter 1:12

12 propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate

2 Peter 1:14

14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi

2 Peter 3:18

18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen

1 John 2:15

15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo

1 John 2:23

23 omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet

1 John 3:16

16 in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere

1 John 4:15

15 quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo

1 John 5:1

1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo

Jude 1:14-15

14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis 15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii

Revelation 2:10

10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae

Revelation 2:23

23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra

Revelation 3:18

18 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas 19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age

Revelation 7:14

14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni

Revelation 7:16-17

16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus 17 quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum

Revelation 12:11

11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem

Revelation 18:7-8

7 quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo 8 ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.