Matthew 15:32-39

Vulgate(i) 32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via 33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam 34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos 35 et praecepit turbae ut discumberet super terram 36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo 37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas 38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres 39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan