Psalms 78:51 Cross References - Vulgate

51 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare

Genesis 9:22-25

22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras 23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt 24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis

Genesis 10:6

6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan

Genesis 49:3

3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio

Exodus 12:12

12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus

Exodus 12:29-30

29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum 30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus

Exodus 13:15

15 nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo

Psalms 105:23

23 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

Psalms 105:27

27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

Psalms 105:36

36 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum

Psalms 106:22

22 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto

Psalms 135:8

8 qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus

Psalms 136:10

10 qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius

Hebrews 11:28

28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.