Psalms 78:52 Cross References - Vulgate

52 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem

Nehemiah 9:12

12 et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur

Psalms 77:20

20 aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua

Psalms 95:7

7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius

Psalms 100:3

3 servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude

Psalms 105:37

37 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

Isaiah 40:11

11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

Isaiah 63:11-14

11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui 12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum 13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem 14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae

Jeremiah 23:2-4

2 ideo haec dicit Dominus Deus Israhel ad pastores qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum eiecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus 3 et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et multiplicabuntur 4 et suscitabo super eos pastores et pascent eos non formidabunt ultra et non pavebunt et nullus quaeretur ex numero dicit Dominus

Ezekiel 34:11-31

11 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas 12 sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersae fuerant in die nubis et caliginis 13 et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel in rivis et in cunctis sedibus terrae 14 in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israhel 15 ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus 16 quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio 17 vos autem greges mei haec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum 18 nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis 19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur et quae pedes vestri turbaverant haec bibebant 20 propterea haec dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum 21 pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras 22 salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et iudicabo inter pecus et pecus 23 et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem 24 ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum 25 et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus 26 et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt 27 et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi 28 et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiae terrae devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo terrore 29 et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra inminuti fame in terra neque portabunt amplius obprobria gentium 30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israhel ait Dominus Deus 31 vos autem greges mei greges pascuae meae homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus

Luke 15:4-6

4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam 5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat

John 10:11-42

11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus 12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves 13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus 14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae 15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus 16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor 17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam 18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo 19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos 20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis 21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire 22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis 24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam 25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me 26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis 27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me 28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea 29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei 30 ego et Pater unum sumus 31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum 32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis 33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum 34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis 35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum 37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi 38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre 39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum 40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic 41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum 42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.