2 Peter 2:5-9

Clementine_Vulgate(i) 5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. 6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: 7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: 8 aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. 9 Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.