Job 21:23-26

Clementine_Vulgate(i) 23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix: 24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur: 25 alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus: 26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.