Job 21:23-26

Vulgate(i) 23 iste moritur robustus et sanus dives et felix 24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur 25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus 26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos