Matthew 4:1-10

Clementine_Vulgate(i) 1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4 { Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.} 5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6 et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7 { Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.} 8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9 et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 10 { Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.}