Matthew 5:3-7:29

Clementine_Vulgate(i) 3 { Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.} 4 { Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.} 5 { Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.} 6 { Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.} 7 { Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.} 8 { Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.} 9 { Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.} 10 { Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.} 11 { Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:} 12 { gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.} 13 { Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.} 14 { Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,} 15 { neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.} 16 { Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.} 17 { Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.} 18 { Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.} 19 { Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.} 20 { Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.} 21 { Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.} 22 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.} 23 { Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:} 24 { relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.} 25 { Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.} 26 { Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.} 27 { Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.} 28 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.} 29 { Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.} 30 { Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.} 31 { Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.} 32 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.} 33 { Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.} 34 { Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:} 35 { neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:} 36 { neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.} 37 { Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.} 38 { Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.} 39 { Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:} 40 { et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:} 41 { et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.} 42 { Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.} 43 { Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.} 44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:} 45 { ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.} 46 { Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?} 47 { Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?} 48 { Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.} 6 1 { Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.} 2 { Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.} 3 { Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:} 4 { ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.} 5 { Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.} 6 { Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.} 7 { Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.} 8 { Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.} 9 { Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.} 10 { Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.} 11 { Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,} 12 { et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} 13 { Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.]} 14 { Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.} 15 { Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.} 16 { Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.} 17 { Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,} 18 { ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.} 19 { Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.} 20 { Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.} 21 { Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.} 22 { Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.} 23 { Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?} 24 { Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.} 25 { Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?} 26 { Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?} 27 { Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?} 28 { Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.} 29 { Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.} 30 { Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?} 31 { Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?} 32 { hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.} 33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.} 34 { Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.} 7 1 { Nolite judicare, ut non judicemini.} 2 { In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.} 3 { Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?} 4 { aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?} 5 { Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.} 6 { Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.} 7 { Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.} 8 { Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.} 9 { Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?} 10 { aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?} 11 { Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?} 12 { Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.} 13 { Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.} 14 { Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!} 15 { Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:} 16 { a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?} 17 { Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.} 18 { Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.} 19 { Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.} 20 { Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.} 21 { Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.} 22 { Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?} 23 { Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.} 24 { Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,} 25 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.} 26 { Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:} 27 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.} 28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.