Galatians 3:17-24

Vulgate(i) 17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem 18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus 19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris 20 mediator autem unius non est Deus autem unus est 21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia 22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 23 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat 24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur