Vulgate(i)
 25  baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
 26  si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
 27  et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio