Matthew 26:59-66

Vulgate(i) 59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent 60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes 61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud 62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur 63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei 64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli 65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam 66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis