Romans 7:9-24

Vulgate(i) 9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit 10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem 11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit 12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum 14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato 15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio 16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona 17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio 19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago 20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem 23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis 24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius