Mark 14:33 Cross References - Vulgate

33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere

Psalms 38:11

11 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

Psalms 69:1-3

1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me 2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum 3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

Psalms 88:14-16

14 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me 15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

Isaiah 53:10

10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur

Matthew 26:37-38

37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse 38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum

Mark 1:16-19

16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores 17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum 19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia

Mark 5:37

37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi

Mark 9:2

2 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis

Luke 22:44

44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.