Psalms 124:1-5

Clementine_Vulgate(i) 1 [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat 2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, 4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde. 5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!]