Galatians 3:6-14

Vulgate(i) 6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam 7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae 8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes 9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham 10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea 11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit 12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis 13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno 14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem