Matthew 24:3-14

Vulgate(i) 3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi 4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat 5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent 6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis 7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca 8 haec autem omnia initia sunt dolorum 9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum 10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem 11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos 12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum 13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit 14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio